Deuteronomy 24:11-13

Vulgate(i) 11 sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit 12 sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus 13 sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo