Daniel 8:7-9

Vulgate(i) 7 cumque adpropinquasset prope arietem efferatus est in eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius et non poterat aries resistere ei cumque eum misisset in terram conculcavit et nemo quibat liberare arietem de manu eius 8 hircus autem caprarum magnus factus est nimis cumque crevisset fractum est cornu magnum et orta sunt cornua quattuor subter illud per quattuor ventos caeli 9 de uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est grande contra meridiem et contra orientem et contra fortitudinem