Daniel 7:19-25

Vulgate(i) 19 post hoc volui diligenter discere de bestia quarta quia erat dissimilis valde ab omnibus et terribilis nimis dentes et ungues eius ferrei comedebat et comminuebat et reliquias pedibus suis conculcabat 20 et de cornibus decem quae habebat in capite et de alio quod ortum fuerat ante quod ceciderant tria cornua de cornu illo quod habebat oculos et os loquens grandia et maius erat ceteris 21 aspiciebam et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis 22 donec venit antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi et tempus advenit et regnum obtinuerunt sancti 23 et sic ait bestia quarta regnum quartum erit in terra quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam 24 porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus et tres reges humiliabit 25 et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et leges et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis