Daniel 6:1-3

Vulgate(i) 1 placuit Dario et constituit supra regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo 2 et super eos principes tres ex quibus Danihel unus erat ut satrapae illis redderent rationem et rex non sustineret molestiam 3 igitur Danihel superabat omnes principes et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in eo