Daniel 3:24-29

Vulgate(i) 24 { tunc Nabuchodonosor rex obstipuit et surrexit propere et ait optimatibus suis nonne tres viros misimus in medio ignis conpeditos qui respondentes dixerunt regi vere rex} 25 { respondit et ait ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis filio Dei} 26 { tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait Sedrac Misac et Abdenago servi Dei excelsi egredimini et venite statimque egressi sunt Sedrac Misac et Abdenago de medio ignis} 27 { et congregati satrapae magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illos quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum et capillus capitis eorum non esset adustus et sarabara eorum non fuissent inmutata et odor ignis non transisset per eos} 28 { et erumpens Nabuchodonosor ait benedictus Deus eorum Sedrac videlicet Misac et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos quia crediderunt in eo et verbum regis inmutaverunt et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo} 29 { a me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus et tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac Misac et Abdenago dispereat et domus eius vastetur neque enim est Deus alius qui possit ita salvare}