Daniel 2:31-35

Vulgate(i) 31 tu rex videbas et ecce quasi statua una grandis statua illa magna et statura sublimis stabat contra te et intuitus eius erat terribilis 32 huius statuae caput ex auro optimo erat pectus autem et brachia de argento porro venter et femora ex aere 33 tibiae autem ferreae pedum quaedam pars erat ferrea quaedam fictilis 34 videbas ita donec abscisus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos 35 tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus et implevit universam terram