Daniel 10:7-12

Vulgate(i) 7 vidi autem ego Danihel solus visionem porro viri qui erant mecum non viderunt sed terror nimius inruit super eos et fugerunt in absconditum 8 ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo sed et species mea inmutata est in me et emarcui nec habui quicquam virium 9 et audivi vocem sermonum eius et audiens iacebam consternatus super faciem meam vultusque meus herebat terrae 10 et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum 11 et dixit ad me Danihel vir desideriorum intellege verba quae ego loquor ad te et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te cumque dixisset mihi sermonem istum steti tremens 12 et ait ad me noli metuere Danihel quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intellegendum ut te adfligeres in conspectu Dei tui exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos