Acts 9:1-16

Vulgate(i) 1 Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum 2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem 3 et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo 4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris 5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris 6 : 7 sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes 8 surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum 9 et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit 10 erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine 11 et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat 12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat 13 respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem 14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum 15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel 16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati