Acts 27:31-38

Vulgate(i) 31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis 32 tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere 33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes 34 propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit 35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare 36 animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum 37 eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex 38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare