Acts 13:50-14:2

Vulgate(i) 50 Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis 51 at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium 52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto 14 1 factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo 2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres