Acts 10:10-15

Vulgate(i) 10 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus 11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram 12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli 13 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca 14 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum 15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris