2 Peter 3:7-14

Vulgate(i) 7 caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum 8 unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus 9 non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti 10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur 11 cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus 12 expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent 13 novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat 14 propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace