2 Corinthians 3:14-18

Vulgate(i) 14 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur 15 sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum 16 cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen 17 Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas 18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu