2 Chronicles 4:13-16

Vulgate(i) 13 malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum 14 bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus 15 mare unum bovesque duodecim sub mari 16 et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo