2 Chronicles 36:2-4

Vulgate(i) 2 viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem 3 amovit autem eum rex Aegypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri 4 constituitque regem pro eo Eliacim fratrem eius super Iudam et Hierusalem et vertit nomen eius Ioacim ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum