2 Chronicles 2:8-10

Vulgate(i) 8 sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano et erunt servi mei cum servis tuis 9 ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam cupio aedificare magna est nimis et inclita 10 praeterea operariis qui caesuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem olei quoque sata viginti milia