1 Samuel 24:17-19

Vulgate(i) 17 dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala 18 et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me 19 quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me