1 Peter 3:16-18

Vulgate(i) 16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem 17 melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes 18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu