1 Kings 21:9-13

Vulgate(i) 9 litterarum autem erat ista sententia praedicate ieiunium et sedere facite Naboth inter primos populi 10 et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur 11 fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos 12 praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi 13 et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt