1 Corinthians 11:17-34

Vulgate(i) 17 hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis 18 primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo 19 nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis 20 convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare 21 unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est 22 numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo 23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem 24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem 25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem 26 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat 27 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini 28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat 29 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus 30 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi 31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur 32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur 33 itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate 34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam