1 Chronicles 22:4-6

Vulgate(i) 4 ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David 5 et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas 6 vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israhel