Romans 2:5-11

Clementine_Vulgate(i) 5 Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, 6 qui reddet unicuique secundum opera ejus: 7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: 8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. 9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci: 10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco: 11 non enim est acceptio personarum apud Deum.