Psalms 73:3-12

Clementine_Vulgate(i) 3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto! 4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa: 5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus 6 exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam. 7 Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. 8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. 9 Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius. 10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem? 11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? 12 Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.