Proverbs 2:3-9

Clementine_Vulgate(i) 3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ; 4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, 6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, 8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. 9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.]