Proverbs 1:22-33

Clementine_Vulgate(i) 22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? 23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. 24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: 25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. 26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. 27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia: 28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: 29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, 30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ. 31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. 32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. 33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.]