Clementine_Vulgate(i)
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus:
24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat.
25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus.
26 { Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.}
27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?