Clementine_Vulgate(i)
36 Magister, quod est mandatum magnum in lege?
37 { Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.}
38 { Hoc est maximum, et primum mandatum.}
39 { Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.}
40 { In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.}