Clementine_Vulgate(i)
1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos,
2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
3 { et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.}
4 { Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:}
5 { [Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.]}
6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.
7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via:
9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.
10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?
11 Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.
12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
13 { et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.}
14 Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos.
15 Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt,
16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?
17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit.
18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
19 { Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.}
20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?
21 { Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.}
22 { Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.}
23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?
24 { Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.}
25 Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
26 Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.
27 Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
28 { Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.}
29 { Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.}
30 { Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:}
31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
32 { Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.}
33 { Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.}
34 { Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.}
35 { Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.}
36 { Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.}
37 { Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.}
38 { Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.}
39 { Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.}
40 { Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?}
41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: [Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?]
43 { Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.}
44 { Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.}
45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.
46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.