Clementine_Vulgate(i)
21 et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse,
22 et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum.
23 Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis hæc omnia, neque ea quæ sunt ventura dixisset.