Joshua 6:1-12

Clementine_Vulgate(i) 1 Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi. 2 Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros. 3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus. 4 Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis. 5 Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint. 6 Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam fœderis: et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini. 7 Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, præcedentes arcam Domini. 8 Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini, 9 omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant. 10 Præceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini. 11 Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi. 12 Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,