John 3:31-36

Clementine_Vulgate(i) 31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. 32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit. 33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. 36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.