Clementine_Vulgate(i)
1 Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.
2 Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.
3 Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.
4 { Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis?}
5 { Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.}
6 { Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.}
7 { Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum.}
8 { Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire.}
9 { Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.}
10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
11 { Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?}
12 Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.
13 Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.
14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis: Quia expedit unum hominem mori pro populo.