John 16:7-16

Clementine_Vulgate(i) 7 { Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.} 8 { Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.} 9 { De peccato quidem, quia non crediderunt in me.} 10 { De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.} 11 { De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.} 12 { Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.} 13 { Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.} 14 { Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.} 15 { Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.} 16 { Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.}