John 10:31-39

Clementine_Vulgate(i) 31 Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. 32 { Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?} 33 Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. 34 { Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?} 35 { Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:} 36 { quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?} 37 { Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.} 38 { Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.} 39 Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.