John 10:31-33

Clementine_Vulgate(i) 31 Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. 32 { Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?} 33 Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.