Job 6:2-5

Clementine_Vulgate(i) 2 [Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera! 3 Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena: 4 quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. 5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?