Clementine_Vulgate(i)
15 In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ, et faciet judicium et justitiam in terra:
16 in diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.
17 Quia hæc dicit Dominus: Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël:
18 et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificum, et cædat victimas omnibus diebus.]
19 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:
20 [Hæc dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo,
21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et Levitæ et sacerdotes ministri mei.
22 Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos.]
23 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:
24 [Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis.
25 Hæc dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges cælo et terræ non posui,
26 equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.]