Jeremiah 25:18-27

Clementine_Vulgate(i) 18 Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista: 19 Pharaoni regi Ægypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus: 20 et universis generaliter: cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti: 21 et Idumææ, et Moab, et filiis Ammon: 22 et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terræ insularum qui sunt trans mare: 23 et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam: 24 et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto: 25 et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum: 26 cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos. 27 Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.