Clementine_Vulgate(i)
18 Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam.
19 Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus;
20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini.
21 Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
22 Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.