Isaiah 45:21-25

Clementine_Vulgate(i) 21 Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. 22 Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius. 23 In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. 24 Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei. 25 In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.]