Isaiah 40:29-31

Clementine_Vulgate(i) 29 Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. 30 Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent; 31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.]