Clementine_Vulgate(i)
7 { Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis,}
8 { nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,}
9 { ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea}
10 { quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,}
11 { sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.}
12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo:
13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.
15 { Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.}