Hebrews 12:21-25

Clementine_Vulgate(i) 21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus. 22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, 23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, 24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. 25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.