Genesis 40:9-13

Clementine_Vulgate(i) 9 Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem, 10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere: 11 calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni. 12 Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt: 13 post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.