Clementine_Vulgate(i)
7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum.
8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:
9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?
10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.
11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:
12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.
13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,