Genesis 38:2-10

Clementine_Vulgate(i) 2 Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam. 3 Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her. 4 Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan. 5 Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit. 6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar. 7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est. 8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. 9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. 10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.