Clementine_Vulgate(i)
2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.
3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis: aurum, et argentum, et æs,
4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim:
6 oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:
7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:
9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud: