Daniel 5:17-31

Clementine_Vulgate(i) 17 Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da: scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi. 18 O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. 19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat. 20 Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est: 21 et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud. 22 Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia: 23 sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. 24 Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc quod exaratum est. 25 Hæc est autem scriptura, quæ digesta est: Mane, Thecel, Phares. 26 Et hæc est interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. 27 Thecel: appensus es in statera, et inventus es minus habens. 28 Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis. 29 Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus: et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. 30 Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus. 31 Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.