Acts 8:19-23

Clementine_Vulgate(i) 19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum: 20 Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. 21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. 23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.