Clementine_Vulgate(i)
24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria:
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.